- VALERIUS Flaccus
- I.VALERIUS FlaccusM. Catonis familiarissimus, eundem ex agro Tusculano ad Rem publ. adduxit pariter et instruxit. Cons. cum codem Catone circa Mediolanum cum Gallis et iNsubribus et Boiis, collatis signis, pugnavit, ubi 10000. hostium sunt caesa. Causam mulierum de abroganda lege Oppiâ contra Collegam suum Catonem obtinuit; quorum vide orationes elegantes apud Livium l. 34. c. 1. 2. 3. s.II.VALERIUS FlaccusPoeta, cuius vitam pete ex Lilio Gyraldo, Petro Crinito, etc. Addam hoc solum: Setiâ Campanus, seu, Patavinus, secundum Martialem, vide infra. Floruit sub Domitiano, non in magnis opibus. Scripsit Poema de Argonautis, libris 8. Laudatur Quinctiliano, l. 10. c. 1. Multum, inquit, in Valerio Flacco nuper anusimus. Martialis, l. 1. Epigr. 62. v. 3.Censetur Apona Liviô suô tellusStellâque, nec Flaccô minus.Idem alibi ad eum, l. 1. Epigr. 76. v. 1.O mihi curarum pretium non vile mearum,Flacce Antenorii spes et alumne Laris.Valeri Flacci (inquit Caes. Scaliger.) ingenium felix, diligentia non vulgaris, sed immaturâ morte praeventus, acerbum nobis poema suum reliquit. A Iuvenale tamen sugillatum fuisse notat Lubinus ad Sat. 1. quem sis vide. Verum de Flacco hoc, uti ceteris Latinis Poetis, nos alibi. Nic. Lloxdius. Vide Caius: it Lucius, ac Publius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.